Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 6

Beati qui esuriunt.Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiae.Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Haec justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiae lumen est misericordia, misericordiae virtus justitia; haec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
(* Traductions européennes)